[ Pobierz całość w formacie PDF ]
ut omnino ineptum reddatur, ne possit pluribus modis affici, ac proinde (per Prop. praeced.) mala sunt. Q.E.D. Scholium Quantum haec Menti obesse, vel prodesse possunt, in Quinta Parte explicabitur. Sed hic notandum, quod Corpus tum mortem obire intelligam, quando ejus partes ita disponuntur, ut aliam motus, & quietis rationem ad invicem obtineant. Nam negare non audeo Corpus humanum, retenta sanguinis circulatione, & aliis, propter quae Corpus vivere existimatur, posse nihilominus in aliam naturam a sua prorsus diversam mutari. Nam nulla ratio me cogit, ut statuam Corpus non mori, nisi mutetur in cadaver; quin ipsa experientia aliud suadere videtur. Fit namque aliquando, ut homo tales patiatur mutationes, ut non facile eundem illum esse dixerim, ut de quodam Hispano Poeta narrare audivi, qui morbo correptus fuerat, & quamvis ex eo convaluerit, mansit tamen praeteritae suae vitae tam oblitus, ut Fabulas, & Tragoedias, quas fecerat, suas non crediderit esse, & sane pro infante adulto haberi potuisset, si vernaculae etiam linguae fuisset oblitus. Et si hoc incredibile videtur, quid de infantibus dicemus? Quorum naturam homo provectae aetatis a sua tam diversam esse credit, ut persuaderi non posset, se unquam infantem fuisse, nisi ex aliis de se conjecturam faceret. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem movendi novas quaestiones, malo haec in medio relinquere. PROPOSITIO XL Quae ad hominum communem Societatem conducunt, sive quae efficiunt, ut homines concorditer vivant, utilia sunt; & illa contra mala, quae discordiam in Civitatem inducunt. DEMONSTRATIO Nam quae efficiunt, ut homines concorditer vivant, simul efficiunt, ut ex ductu rationis vivant (per Prop. 35 hujus), atque adeo (per Prop. 26 & 27 hujus) bona sunt, & (per eandem rationem) illa contra mala sunt, quae discordias concitant. Q.E.D. 128 PROPOSITIO XLI Laetitia directe mala non est, sed bona; Tristitia autem contra directe est mala. DEMONSTRATIO Laetitia (per Prop. 11 p. 3 cum ejusdem Schol.) est affectus, quo corporis agendi potentia augetur, vel juvatur; Tristitia autem contra est affectus, quo corporis agendi potentia minuitur, vel coercetur; adeoque (per Prop. 38 hujus) Laetitia directe bona est, &c. Q.E.D. PROPOSITIO XLII Hilaritas excessum habere nequit, sed semper bona est, & contra Melancholia semper mala. DEMONSTRATIO Hilaritas (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. 3) est Laetitia, quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis omnes partes pariter sint affectae, hoc est (per Prop. 11 p. 3), quod Corporis agendi potentia augetur, vel juvatur, ita ut omnes ejus partes eandem ad invicem motus, & quietis rationem obtineant; atque adeo (per Prop. 39 hujus) Hilaritas semper est bona, nec excessum habere potest. At Melancholia (cujus etiam Defin. vide in eodem Schol. Prop. 11 p. 3) est Tristitia, quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis agendi potentia absolute minuitur, vel coercetur; adeoque (per Prop. 38 hujus) semper est mala. Q.E.D. PROPOSITIO XLIII Titillatio excessum habere potest, & mala esse; Dolor autem eatenus potest esse bonus, quatenus Titillatio, seu Laetitia est mala. DEMONSTRATIO Titillatio est Laetitia, quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod una, vel aliquot ejus partes prae reliquis afficiuntur (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. 3), cujus affectus potentia tanta esse potest, ut reliquas Corporis actiones superet (per Prop. 6 hujus), eique pertinaciter adhaereat, atque adeo impediat, quominus Corpus aptum sit, ut plurimis aliis modis afficiatur, adeoque (per Prop. 38 hujus) mala esse potest. Deinde Dolor, qui contra Tristitia est, in se solo consideratus, non potest esse bonus (per Prop. 41 hujus). Verum quia ejus vis, & incrementum definitur potentia causae externae cum nostra comparata (per Prop. 5 hujus), possumus ergo hujus affectus infinitos virium concipere gradus, & modos (per Prop. 3 hujus); atque adeo eundem talem concipere, qui Titillationem possit coercere, ut excessum non habeat, & eatenus (per primam partem Prop. hujus) efficere, ne corpus minus aptum reddatur, ac proinde eatenus erit bonus. Q.E.D. 129 PROPOSITIO XLIV Amor, & Cupiditas excessum habere possunt. DEMONSTRATIO Amor est Laetitia (per Defin. 6 Affect.), concomitante idea causae externae: Titillatio igitur (per Schol. Prop. 11 p. 3), concomitante idea causae externae Amor est; atque adeo Amor (per Prop. praeced.) excessum habere potest. Deinde Cupiditas eo est major, quo affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37 p. 3). Quare ut affectus (per Prop. 6 hujus) reliquas hominis actiones superare potest, sic etiam Cupiditas, quae ex eodem affectu oritur, reliquas Cupiditates superare, ac proinde eundem excessum habere poterit, quem in praecedenti Propositione Titillationem habere ostendimus. Q.E.D. Scholium Hilaritas, quam bonam esse dixi, concipitur facilius, quam observatur. Nam affectus, quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque ad aliquam Corporis partem, quae prae reliquis afficitur, ac proinde affectus ut plurimum excessum habent, & Mentem in sola unius objecti contemplatione ita detinent, ut de aliis cogitare nequeat; & quamvis homines pluribus affectibus obnoxii sint, atque adeo rari reperiantur, qui semper uno, eodemque affectu conflictentur, non desunt tamen, quibus unus, idemque affectus pertinaciter adhaereat. Videmus enim homines aliquando ab uno objecto ita affici, ut quamvis praesens non sit, ipsum tamen coram habere credant, quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare dicimus, vel insanire; nec minus insanire creduntur, qui Amore ardent, quique noctes, atque dies solam amasiam, vel meretricem somniant, quia risum movere solent. At cum avarus de nulla alia re, quam de lucro, vel de nummis cogitet, & ambitiosus de gloria, &c. hi non creduntur delirare, quia molesti solent esse, & Odio digni aestimantur. Sed revera Avaritia, Ambitio, Libido, &c. delirii species sunt, quamvis inter morbos non numerentur. PROPOSITIO XLV Odium nunquam potest esse bonum. DEMONSTRATIO Hominem, quem odimus, destruere conamur (per Prop. 39 p. 3), hoc est (per Prop. 37 hujus), aliquid conamur, quod malum est. Ergo &c. Q.E.D. Scholium Nota, me hic, & in seqq. per Odium illud tantum intelligere, quod est erga homines. Corollarium I 130 Invidia, Irrisio, Contemptus, Ira, Vindicta, & reliqui affectus, qui ad Odium referuntur, vel ex eodem oriuntur, mali sunt, quod etiam ex Prop. 39 p. 3 & Prop. 37 hujus patet. Corollarium II Quicquid ex eo, quod odio affecti sumus, appetimus, turpe, & in Civitate injustum est. Quod etiam patet ex Prop. 39 p. 3 & ex Defin. turpis, & injusti, quas vide in Schol. Prop. 37 hujus. Scholium Inter Irrisionem (quam in Coroll. 1 malam esse dixi), & risum magnam agnosco differentiam. Nam risus, ut & jocus mera est Laetitia; adeoque, modo excessum non habeat, per se bonus est (per Prop. 41 hujus). Nihil profecto nisi torva, & tristis superstitio delectari prohibet. Nam [ Pobierz całość w formacie PDF ] |